
The Tower of Babel (Genesis 11: 1-9)
Lingua Latina (Latin)
- erat autem terra labii unius et sermonum eorundem
- cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar
et habitaverunt in eo
- dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et coquamus
eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento
- et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen
pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur
in universas terras
- descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam aedificabant
filii Adam
- et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus coeperuntque
hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant
- venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non
audiat unusquisque vocem proximi sui
- atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras
et cessaverunt aedificare civitatem
- et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labium
universae terrae et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum
regionum
Hear a recording of this text by Jan Jurčík
Information about the Latin alphabet |
Information about the Latin language |
Latin phrases |
Tower of Babel in Latin |
Latin learning materials
Tower of Babel in related languages
Aragonese,
Aromanian,
Asturian,
Catalan,
Corsican,
French,
Galician,
Italian,
Ladino,
Latin,
Portuguese,
Romanian,
Romansh,
Sicilian,
Spanish
Other Tower of Babel translations
By language |
By language family
Learn Chinese Characters with the Omniglot Chinese app